Mosaico decorativo

pronađen 8660 Rezultati za: Dom

  • Profecto trement de bono habitatores Maroth, quia descendit malum a Domino in portam Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 12)

  • Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. (Prophetia Michaeae 1, 14)

  • Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius. (Prophetia Michaeae 2, 2)

  • Idcirco haec dicit Dominus: “Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)

  • Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini”. (Prophetia Michaeae 2, 5)

  • Numquid maledicta est domus Iacob? Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt actiones eius? Nonne verba eius bona sunt cum eo, qui recte graditur? (Prophetia Michaeae 2, 7)

  • Mulieres populi mei eicitis de domo deliciarum suarum; a parvulis earum aufertis decorem meum in perpetuum. (Prophetia Michaeae 2, 9)

  • Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)

  • Et dixi: “Audite, principes Iacob et duces domus Israel: Numquid non vestrum est scire iudicium?”. (Prophetia Michaeae 3, 1)

  • Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut pessima fecerunt opera sua. (Prophetia Michaeae 3, 4)

  • Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium. (Prophetia Michaeae 3, 5)

  • Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum. (Prophetia Michaeae 3, 8)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina