Mosaico decorativo

pronađen 8660 Rezultati za: Dom

  • “Heu diei! Quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. (Prophetia Ioel 1, 15)

  • Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?”. (Prophetia Ioel 1, 16)

  • Ad te, Domine, clamo, quia ignis comedit pascua deserti, et flamma succendit omnia ligna agri. (Prophetia Ioel 1, 19)

  • Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terrae, quia venit dies Domini, quia prope est. (Prophetia Ioel 2, 1)

  • Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur. (Prophetia Ioel 2, 9)

  • Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius; magnus enim dies Domini et terribilis valde, et quis sustinebit eum? (Prophetia Ioel 2, 11)

  • “Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu; (Prophetia Ioel 2, 12)

  • et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”. (Prophetia Ioel 2, 13)

  • Quis scit, si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem, oblationem et libationem Domino Deo vestro? (Prophetia Ioel 2, 14)

  • Inter vestibulum et altare plorent sacerdotes ministri Domini et dicant: “Parce, Domine, populo tuo et ne des hereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes”. Quare dicent in populis: “Ubi est Deus eorum”? (Prophetia Ioel 2, 17)

  • Zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suo. (Prophetia Ioel 2, 18)

  • Et respondit Dominus et dixit populo suo: “Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus. (Prophetia Ioel 2, 19)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina