Mosaico decorativo

pronađen 8660 Rezultati za: Dom

  • faciem hominis versam ad palmam ex hac parte et faciem leonis versam ad palmam ex alia parte: expressi per omnem domum in circuitu. (Prophetia Ezechielis 41, 19)

  • altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “Haec est mensa coram Domino”. (Prophetia Ezechielis 41, 22)

  • Et fenestrae marginatae et similitudo palmarum hinc atque inde in lateribus vestibuli et in cubiculis adiacentibus domus. (Prophetia Ezechielis 41, 26)

  • Et dixit ad me: “Exedrae aquilonis et exedrae austri, quae sunt ante aream separatam, hae sunt exedrae sanctae, in quibus vescuntur sacerdotes, qui appropinquant ad Dominum sancta sanctorum: ibi ponent sancta sanctorum et oblationem et pro peccato et pro delicto, locus enim sanctus est. (Prophetia Ezechielis 42, 13)

  • Cumque complesset mensuras interioris areae domus, eduxit me per viam portae, quae respiciebat ad viam orientalem, et mensus est ibi undique per circuitum. (Prophetia Ezechielis 42, 15)

  • Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 4)

  • Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)

  • Et audivi loquentem ad me de domo, cum vir staret iuxta me, (Prophetia Ezechielis 43, 6)

  • et dixit ad me: “Fili hominis, locus solii mei et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; et non polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum, (Prophetia Ezechielis 43, 7)

  • Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur ab iniquitatibus suis et metiantur fabricam. (Prophetia Ezechielis 43, 10)

  • Et si erubuerint ex omnibus, quae fecerunt, describe domum et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnem figuram eius et universa praecepta eius et omnes leges eius ostende eis et scribes oculis eorum, ut custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illius et faciant ea. (Prophetia Ezechielis 43, 11)

  • Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius in circuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus”. (Prophetia Ezechielis 43, 12)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina