Mosaico decorativo

pronađen 8660 Rezultati za: Dom

  • Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem. (Prophetia Ezechielis 17, 22)

  • Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci”. (Prophetia Ezechielis 17, 24)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 18, 1)

  • Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel. (Prophetia Ezechielis 18, 3)

  • in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam non accesserit (Prophetia Ezechielis 18, 6)

  • in praeceptis meis ambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est, vita vivet, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 18, 9)

  • super montes non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit (Prophetia Ezechielis 18, 15)

  • Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis et vivat? (Prophetia Ezechielis 18, 23)

  • Et dixistis: “Non est aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt? (Prophetia Ezechielis 18, 25)

  • Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae? (Prophetia Ezechielis 18, 29)

  • Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus. Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in scandalum iniquitatis. (Prophetia Ezechielis 18, 30)

  • Proicite a vobis omnes praevaricationes vestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 18, 31)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina