pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 33, 19)
“Haec dicit Dominus: Si irritum potest fieri pactum meum cum die et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo, (Liber Ieremiae 33, 20)
Et factum est verbum Domini ad Ieremiam dicens: (Liber Ieremiae 33, 23)
“Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit dicens: “Duae cognationes, quas elegerat Dominus, abiectae sunt”, et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis? (Liber Ieremiae 33, 24)
Haec dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem et leges caelo et terrae non posui, (Liber Ieremiae 33, 25)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando Nabuchodonosor rex Babylonis et omnis exercitus eius universaque regna terrae, quae erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem et contra omnes urbes eius, dicens: (Liber Ieremiae 34, 1)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel: Vade et loquere ad Sedeciam regem Iudae et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni; (Liber Ieremiae 34, 2)
Attamen audi verbum Domini, Sedecia rex Iudae. Haec dicit Dominus ad te: Non morieris in gladio, (Liber Ieremiae 34, 4)
sed in pace morieris et secundum combustiones patrum tuorum regum priorum, qui fuerunt ante te, sic comburent tibi et “Vae, domine!” plangent te, quia verbum ego locutus sum”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 34, 5)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem, (Liber Ieremiae 34, 8)
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos et nequaquam dominarentur eis, id est in Iudaeo et fratre suo. (Liber Ieremiae 34, 9)
Audierunt ergo omnes principes et universus populus, qui inierant pactum, ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur eis; audierunt igitur et dimiserunt. (Liber Ieremiae 34, 10)