pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Quia haec dicit Dominus super domum regis Iudae: Galaad tu mihi, caput Libani, verumtamen ponam te solitudinem, urbes inhabitabiles, (Liber Ieremiae 22, 6)
Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo: “Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?”. (Liber Ieremiae 22, 8)
Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis””. (Liber Ieremiae 22, 9)
Quia haec dicit Dominus ad Sellum filium Iosiae regem Iudae, qui regnavit pro Iosia patre suo: “Qui egressus est de loco isto, non revertetur huc amplius, (Liber Ieremiae 22, 11)
Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; (Liber Ieremiae 22, 13)
qui dicit: “Aedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa”; qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina pingitque sinopide! (Liber Ieremiae 22, 14)
Iudicavit causam pauperis et egeni, tunc bene. “Numquid non hoc est nosse me?”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 22, 16)
Propterea haec dicit Dominus ad Ioachim filium Iosiae regem Iudae: “Non plangent eum: “Vae, frater meus!” et “Vae, soror!”. Non concrepabunt ei: “Vae, domine!” et “Vae, inclite!”. (Liber Ieremiae 22, 18)
“Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Iechonias, filius Ioachim rex Iudae, anulus in manu dextera mea, inde evellam eum (Liber Ieremiae 22, 24)
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! (Liber Ieremiae 22, 29)
Haec dicit Dominus: “Scribite virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Iuda”. (Liber Ieremiae 22, 30)
“Vae pastoribus, qui disper dunt et dissipant gregem pascuae meae!, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 1)