pronađen 8660 Rezultati za: Dom
et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob. (Liber Isaiae 60, 16)
Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. (Liber Isaiae 60, 19)
Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. (Liber Isaiae 60, 20)
Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud. (Liber Isaiae 60, 22)
Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum laeta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et praedicarem captivis liberationem et clausis apertionem; (Liber Isaiae 61, 1)
ut praedicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, (Liber Isaiae 61, 2)
ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu maeroris. Et vocabuntur Terebinthi iustitiae, plantatio Domini ad glorificandum. (Liber Isaiae 61, 3)
vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis; fortitudinem gentium comedetis et in gloria earum superbietis. (Liber Isaiae 61, 6)
Quia ego Dominus diligens iudicium, odio habens rapinam et iniquitatem; et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis. (Liber Isaiae 61, 8)
Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus. (Liber Isaiae 61, 9)
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. (Liber Isaiae 61, 10)
Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus. (Liber Isaiae 61, 11)