Mosaico decorativo

pronađen 8660 Rezultati za: Dom

  • Tu igitur surge et vade in domum tuam, et in ipso introitu pedum tuorum in urbem morietur puer, (Liber I Regum 14, 12)

  • et planget eum omnis Israel et sepeliet; iste enim solus inferetur de Ieroboam in sepulcrum, quia inventum est in eo, quod bonum erat Domino, Deo Israel, in domo Ieroboam. (Liber I Regum 14, 13)

  • Constituet autem sibi Dominus regem super Israel, qui percutiat domum Ieroboam. (Liber I Regum 14, 14)

  • Et percutiet Dominus Israel, ut moveatur sicut arundo in aqua, et evellet Israel de terra bona hac, quam dedit patribus eorum; et ventilabit eos trans Flumen, quia fecerunt sibi palos, ut irritarent Dominum. (Liber I Regum 14, 15)

  • Et tradet Dominus Israel propter peccata Ieroboam, qui peccavit et peccare fecit Israel””. (Liber I Regum 14, 16)

  • Surrexit itaque uxor Ieroboam et abiit et venit in Thersa; cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est. (Liber I Regum 14, 17)

  • Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. (Liber I Regum 14, 18)

  • Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Iuda. Quadraginta et unius anni erat Roboam, cum regnare coepisset, et decem et septem annos regnavit in Ierusalem civitate, quam elegit Dominus, ut poneret nomen suum ibi ex omnibus tribubus Israel. Nomen autem matris eius Naama Ammanites. (Liber I Regum 14, 21)

  • Et fecit Iuda malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus, quae fecerant patres eorum in peccatis suis, quae peccaverant; (Liber I Regum 14, 22)

  • Sed et prostibula fuerunt in terra; feceruntque omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israel. (Liber I Regum 14, 24)

  • et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. (Liber I Regum 14, 26)

  • Pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea et tradidit ea in manu ducum cursorum, qui excubabant ante ostium domus regis. (Liber I Regum 14, 27)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina