pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Dixitque David: “Si tradent viri Ceilae me et viros, qui sunt mecum, in manu Saul?”. Et dixit Dominus: “Tradent”. (Liber I Samuelis 23, 12)
Percussit igitur uterque foedus coram Domino; mansitque David in Horesa, Ionathan autem reversus est in domum suam. (Liber I Samuelis 23, 18)
Dixitque Saul: “Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam. (Liber I Samuelis 23, 21)
Et dixerunt viri David ad eum: “Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis””. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter. (Liber I Samuelis 24, 5)
dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”. (Liber I Samuelis 24, 7)
Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “Domine mi rex!”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit (Liber I Samuelis 24, 9)
Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)
Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. (Liber I Samuelis 24, 13)
Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”. (Liber I Samuelis 24, 16)
Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me. (Liber I Samuelis 24, 19)
Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. (Liber I Samuelis 24, 20)
iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei”. (Liber I Samuelis 24, 22)