pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Dixitque Dominus: “Iudas ascendet: ecce tradidi terram in manus eius”. (Liber Iudicum 1, 2)
Ascenditque Iudas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum, et percusserunt in Bezec decem milia virorum. (Liber Iudicum 1, 4)
Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)
Domus quoque Ioseph ascendit Bethel, fuitque Dominus cum eis. (Liber Iudicum 1, 22)
Habitavitque Amorraeus in Hathares, in Aialon et Salebim; et aggravata est manus domus Ioseph, factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 35)
Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)
Cumque loqueretur angelus Domini verba haec ad omnes filios Israel, elevaverunt vocem suam et fleverunt. (Liber Iudicum 2, 4)
Et vocatum est nomen loci illius Bochim (id est locus Flentium); immolaveruntque ibi hostias Domino. (Liber Iudicum 2, 5)
Servieruntque Domino cunctis diebus Iosue et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore et viderant universum opus magnum Domini, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 7)
Mortuus est autem Iosue filius Nun famulus Domini centum et decem annorum; (Liber Iudicum 2, 8)
Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos, et surrexerunt alii post illam, qui non noverant Dominum et opus, quod fecerat cum Israel. (Liber Iudicum 2, 10)
Feceruntque filii Israel malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)