pronađen 8660 Rezultati za: Dom
De Ioseph quoque ait: “Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente, (Liber Deuteronomii 33, 13)
Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel”. (Liber Deuteronomii 33, 21)
De Nephthali dixit: “Nephthali satiabatur beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem possidebit”. (Liber Deuteronomii 33, 23)
Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis”. (Liber Deuteronomii 33, 29)
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nabo in verticem Phasga contra Iericho; ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
Dixitque Dominus ad eum: “Haec est terra, pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam”. (Liber Deuteronomii 34, 4)
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab, iubente Domino. (Liber Deuteronomii 34, 5)
Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas; et oboedierunt ei filii Israel feceruntque, sicut praecepit Dominus Moysi. (Liber Deuteronomii 34, 9)
Et non surrexit ultra propheta in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, (Liber Deuteronomii 34, 10)
Et factum est, ut post mortem Moysi servi Domini loqueretur Dominus ad Iosue filium Nun ministrum Moysi et diceret ei: (Liber Iosue 1, 1)
Nonne praecepi tibi: Confortare et esto robustus, noli metuere et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus, ad quaecumque perrexeris?”. (Liber Iosue 1, 9)
Praeparate vobis cibaria, quoniam post diem tertium transibitis Iordanem hunc et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis”. (Liber Iosue 1, 11)