pronađen 8660 Rezultati za: Dom
Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei. (Liber Numeri 20, 9)
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis”. (Liber Numeri 20, 12)
Hae sunt aquae Meriba, ubi iurgati sunt filii Israel contra Dominum, et sanctificatus est in eis. (Liber Numeri 20, 13)
Misit nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent: “Haec mandat frater tuus Israel: Nosti omnem laborem, qui apprehendit nos, (Liber Numeri 20, 14)
et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce nos in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi (Liber Numeri 20, 16)
Cui respondit Edom: “Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi”. (Liber Numeri 20, 18)
ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus, et ascenderunt in montem Hor coram omni congregatione. (Liber Numeri 20, 27)
Omnis autem congregatio videns occubuisse Aaron flevit super eo triginta diebus tota domus Israel. (Liber Numeri 20, 29)
At Israel voto se Domino obligans ait: “Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes eius”. (Liber Numeri 21, 2)
Exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit, subversis urbibus eius, et vocavit nomen loci illius Horma. (Liber Numeri 21, 3)
Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)