Mosaico decorativo

pronađen 2358 Rezultati za: Dies Domini

  • Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et palos de Iuda abstulit. (Liber II Paralipomenon 17, 6)

  • Docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iudae atque erudiebant populum. (Liber II Paralipomenon 17, 9)

  • Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iudae, nec audebant bellare contra Iosaphat. (Liber II Paralipomenon 17, 10)

  • Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • Dixitque Iosaphat: “Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus?”. (Liber II Paralipomenon 18, 6)

  • Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”. (Liber II Paralipomenon 18, 7)

  • Dixitque rex: “Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini”. (Liber II Paralipomenon 18, 15)

  • At ille idcirco ait: “Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris. (Liber II Paralipomenon 18, 18)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber II Paralipomenon 18, 23)

  • Cui occurrit Iehu filius Hanani videns et ait ad eum: “Impio praebes auxilium et his, qui oderunt Dominum, amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris; (Liber II Paralipomenon 19, 2)

  • Sit timor Domini, vobiscum et caute cuncta facite; non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas nec personarum acceptio nec cupido munerum”. (Liber II Paralipomenon 19, 7)

  • In Ierusalem quoque constituit Iosaphat ex Levitis et sacerdotibus et principibus familiarum Israel pro iudicio Domini et pro causis habitatorum Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 19, 8)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina