Mosaico decorativo

pronađen 2358 Rezultati za: Dies Domini

  • Cumque surrexisset rex et stetisset, ait: “Audite me, fratres mei et populus meus. Cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini et scabellum pedum Dei nostri, et ad aedificandum omnia praeparavi; (Liber I Paralipomenon 28, 2)

  • Sed et de filiis meis — filios enim multos dedit mihi Dominus — elegit Salomonem filium meum, ut sederet in throno regni Domini super Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 5)

  • Nunc igitur coram universo Israel coetu Domini, audiente Deo nostro, custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei vestri, ut possideatis terram bonam et relinquatis eam in hereditatem filiis vestris post vos usque in sempiternum. (Liber I Paralipomenon 28, 8)

  • necnon et omnium, quae per Spiritum cum eo erant, de atriis domus Domini et de omnibus exedris per circuitum, de thesauris domus Dei et de thesauris rerum consecratarum (Liber I Paralipomenon 28, 12)

  • et de divisionibus sacerdotalibus et leviticis, de omni opere ministerii domus Domini et de universis vasis ministerii templi Domini, (Liber I Paralipomenon 28, 13)

  • altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum, et aurum pro structura quadrigae cherubim extendentium alas et velantium arcam foederis Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 18)

  • “Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris”. (Liber I Paralipomenon 28, 19)

  • Dixit quoque David Salomoni filio suo: “Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)

  • Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesaurum domus Domini in manum Iahiel Gersonitis. (Liber I Paralipomenon 29, 8)

  • Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes. (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 23)

  • et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)


"É sempre necessário ir para a frente, nunca para trás, na vida espiritual." São Padre Pio de Pietrelcina