pronađen 2358 Rezultati za: Dies Domini
In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et postes, quos ipse inauraverat, et dedit aurum regi Assyriorum. (Liber II Regum 18, 16)
Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? (Liber II Regum 18, 24)
Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum? Dominus dixit mihi: “Ascende ad terram hanc et demolire eam””. (Liber II Regum 18, 25)
Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini. (Liber II Regum 19, 1)
Qui dixerunt: “Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens. (Liber II Regum 19, 3)
Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino (Liber II Regum 19, 14)
de Ierusalem quippe egredientur reliquiae, et, quod relinquetur, de monte Sion. Zelus Domini exercituum faciet hoc. (Liber II Regum 19, 31)
Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum. (Liber II Regum 19, 35)
Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum dicens: (Liber II Regum 20, 4)
“Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
Dixit autem Ezechias ad Isaiam: “Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini?”. (Liber II Regum 20, 8)
Dixit itaque Isaias Ezechiae: “Audi sermonem Domini: (Liber II Regum 20, 16)