pronađen 2358 Rezultati za: Dies Domini
Maledicite, Meroz, dixit angelus Domini, maledicite habitatoribus eius, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adiutorium Domini in fortibus. (Liber Iudicum 5, 23)
Fecerunt autem filii Israel malum in conspectu Domini, qui tradidit eos in manu Madian septem annis. (Liber Iudicum 6, 1)
Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu, quae erat in Ephra et pertinebat ad Ioas de familia Abiezer. Cumque Gedeon filius eius excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut absconderet a Madian, (Liber Iudicum 6, 11)
apparuit ei angelus Domini et ait: “Dominus tecum, vir fortis!”. (Liber Iudicum 6, 12)
extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et azymos panes, ascenditque ignis de petra et carnes azymosque panes consumpsit. Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius. (Liber Iudicum 6, 21)
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: “Heu mihi, Domine Deus, quia vidi angelum Domini facie ad faciem!”. (Liber Iudicum 6, 22)
Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens bucina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur. (Liber Iudicum 6, 34)
Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum, (Liber Iudicum 8, 34)
Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum. (Liber Iudicum 10, 6)
Factus est ergo super Iephte spiritus Domini, et pertransiens Galaad et Manasse venit in Maspha Galaad et inde ad filios Ammon. (Liber Iudicum 11, 29)
Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: “Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. (Liber Iudicum 13, 3)
Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: “Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. (Liber Iudicum 13, 6)