pronađen 2358 Rezultati za: Dies Domini
Decrevitque in illo die esse eos in ministerium cuncti populi et altaris Domini caedentes ligna et aquas comportantes usque in praesens tempus pro loco, quem Dominus elegisset. (Liber Iosue 9, 27)
Non fuit antea et postea sicut dies illa, oboediente Domino voci hominis, quia Dominus pugnavit pro Israel. (Liber Iosue 10, 14)
Et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. (Liber Iosue 11, 12)
Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)
Moyses famulus Domini et filii Israel percusserunt eos; tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis et Gaditis et dimidiae tribui Manasse. (Liber Iosue 12, 6)
Cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Iordanis ad orientalem plagam: (Liber Iosue 13, 8)
Tribui tantum Levi non dedit possessionem, sed sacrificia Domini, Dei Israel: ipsa est eius hereditas, sicut locutus est illi. (Liber Iosue 13, 14)
Quadraginta annorum eram, quando me misit Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram; nuntiavique ei quod mihi verum videbatur. (Liber Iosue 14, 7)
Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: “Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum”. Deditque eis iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum. (Liber Iosue 17, 4)
quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini”. (Liber Iosue 18, 7)
iuxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit: Thamnathsare in monte Ephraim. Et aedificavit civitatem habitavitque in ea. (Liber Iosue 19, 50)
Dederuntque filii Israel Levitis de possessionibus suis, iuxta imperium Domini, civitates illas et suburbana earum. (Liber Iosue 21, 3)