pronađen 310 Rezultati za: Dicentes

  • Et posuerunt omnes, qui audierant, in corde suo dicentes: “Quid putas puer iste erit?”. Etenim manus Domini erat cum illo. (Evangelium secundum Lucam 1, 66)

  • Et interrogabant eum turbae dicentes: “Quid ergo faciemus?”. (Evangelium secundum Lucam 3, 10)

  • Interrogabant autem eum et milites dicentes: “Quid faciemus et nos?”. Et ait illis: “Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris”. (Evangelium secundum Lucam 3, 14)

  • Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 36)

  • Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 21)

  • Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)

  • Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?”. (Evangelium secundum Lucam 5, 30)

  • At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum sollicite dicentes: “Dignus est, ut hoc illi praestes: (Evangelium secundum Lucam 7, 4)

  • Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)

  • Accedentes autem suscitaverunt eum dicentes: “Praeceptor, praeceptor, perimus!”. At ille surgens increpavit ventum et tempestatem aquae, et cessaverunt, et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)

  • Dixit autem illis: “Ubi est fides vestra?”. Qui timentes mirati sunt dicentes ad invicem: “Quis putas hic est, quia et ventis imperat et aquae, et oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Lucam 8, 25)

  • Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: “Domine, etiam daemonia subiciuntur nobis in nomine tuo!”. (Evangelium secundum Lucam 10, 17)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina