Mosaico decorativo

pronađen 2094 Rezultati za: Deus Sapientia

  • Et dixi: “Quaeso, Domine, Deus caeli, Deus fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his, qui te diligunt et custodiunt mandata tua; (Liber Nehemiae 1, 5)

  • Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)

  • Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)

  • Audi, Deus noster, quia facti sumus irrisio! Converte contumeliam eorum super caput eorum et da eos in irrisionem in terra captivitatis! (Liber Nehemiae 3, 36)

  • Factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum, et reversi sumus omnes ad murum, unusquisque ad opus suum. (Liber Nehemiae 4, 9)

  • in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos. Deus noster pugnabit pro nobis”. (Liber Nehemiae 4, 14)

  • Insuper excussi sinum meum et dixi: “Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis; sic excutiatur et vacuus fiat!”. Et dixit universa multitudo: “Amen!”. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus, sicut erat dictum. (Liber Nehemiae 5, 13)

  • Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia, quae feci populo huic. (Liber Nehemiae 5, 19)

  • Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, quia Thobias et Sanaballat conduxerant eum. (Liber Nehemiae 6, 12)

  • Memento, Deus meus, Thobiae et Sanaballat iuxta opera eorum talia, sed et Noadiae prophetae et ceterorum prophetarum, qui terrebant me! (Liber Nehemiae 6, 14)

  • Deus autem meus dedit in corde meo, et congregavi optimates et magistratus et vulgus, ut recenserem eos; et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo: (Liber Nehemiae 7, 5)

  • Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)


"No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito." São Padre Pio de Pietrelcina