pronađen 2001 Rezultati za: Deus Nobiscum Est
Et tamen, etiam cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus, Deus eorum. (Liber Leviticus 26, 44)
Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 26, 45)
Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 10, 10)
Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli”. (Liber Numeri 10, 29)
Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi”. (Liber Numeri 10, 32)
Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: “Deus, obsecro, sana eam!”. (Liber Numeri 12, 13)
Nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terrae huius, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium; Dominus nobiscum est, nolite metuere”. (Liber Numeri 14, 9)
Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Numeri 15, 41)
Num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni congregatione et iunxit sibi, ut serviretis ei in cultu habitaculi Domini et staretis coram frequentia populi et ministraretis pro ea? (Liber Numeri 16, 9)
Qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt: “Deus, Deus spirituum universae carnis; num, uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet?”. (Liber Numeri 16, 22)
venit Deus et ait ad eum: “Quid sibi volunt homines isti apud te?”. (Liber Numeri 22, 9)
Dixitque Deus ad Balaam: “Noli ire cum eis neque maledicas populo, quia benedictus est”. (Liber Numeri 22, 12)