pronađen 2001 Rezultati za: Deus Nobiscum Est
Et ascendit ab eo Deus. (Liber Genesis 35, 13)
Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum (Liber Genesis 35, 14)
Respondit Ioseph: “Absque me Deus respondebit prospera pharaoni!”. (Liber Genesis 41, 16)
Respondit Ioseph: “Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)
Dixit ergo ad Ioseph: “Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? (Liber Genesis 41, 39)
Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: “Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei”. (Liber Genesis 41, 51)
Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: “Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae”. (Liber Genesis 41, 52)
dixit fratribus suis: “Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco!”. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: “Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus?”. (Liber Genesis 42, 28)
Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria; (Liber Genesis 43, 4)
Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero”. (Liber Genesis 43, 14)
At ille respondit: “Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo”. Eduxitque ad eos Simeon. (Liber Genesis 43, 23)
Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: “Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?”. Et rursum: “Deus, inquit, misereatur tui, fili mi”. (Liber Genesis 43, 29)