pronađen 1997 Rezultati za: Deus Fortis
Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus; (Liber II Maccabaeorum 7, 37)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta, (Liber II Maccabaeorum 9, 5)
Dositheus vero quidam de iis, qui Bacenoris erant, eques vir et fortis, Gorgiam tenuit chlamydeque apprehensum ducebat eum fortiter; et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum umerumque amputavit, et Gorgias effugit in Maresa. (Liber II Maccabaeorum 12, 35)
In timore Domini fiducia fortis, et filiis eius erit spes. (Liber Proverbiorum 14, 26)
redemptor enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. (Liber Proverbiorum 23, 11)
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 1, 13)
Vidi occupationem, quam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea. (Liber Ecclesiastes 3, 10)
Cuncta fecit bona in tempore suo; et mundum tradidit cordi eorum, et non inveniet homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem. (Liber Ecclesiastes 3, 11)
Didici quod omnia opera, quae fecit Deus, perseverent in perpetuum; non possumus eis quidquam addere nec auferre, quae fecit Deus, ut timeatur. (Liber Ecclesiastes 3, 14)
Quod iam fuit, ipsum est; et, quod futurum est, iam fuit; et Deus requirit, quod abiit. (Liber Ecclesiastes 3, 15)