pronađen 1997 Rezultati za: Deus Fortis
Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus. (Epistula I ad Corinthios 15, 38)
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, (Epistula II ad Corinthios 1, 3)
Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fit apud vos, non est “Est” et “Non”! (Epistula II ad Corinthios 1, 18)
Qui autem confirmat nos vobiscum in Christum et qui unxit nos, Deus, (Epistula II ad Corinthios 1, 21)
in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. (Epistula II ad Corinthios 4, 4)
Quoniam Deus, qui dixit: “De tenebris lux splendescat”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. (Epistula II ad Corinthios 4, 6)
Qui autem effecit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis arrabonem Spiritus. (Epistula II ad Corinthios 5, 5)
quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum; et posuit in nobis verbum reconciliationis. (Epistula II ad Corinthios 5, 19)
Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. (Epistula II ad Corinthios 6, 16)
Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi; (Epistula II ad Corinthios 7, 6)
Unusquisque prout destinavit corde suo, non ex tristitia aut ex necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. (Epistula II ad Corinthios 9, 7)
Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut, in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum, (Epistula II ad Corinthios 9, 8)