pronađen 1997 Rezultati za: Deus Fortis
Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel, super te, Baruch. (Liber Ieremiae 45, 2)
Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis; ad aquilonem iuxta flumen Euphraten victi sunt et ruerunt. (Liber Ieremiae 46, 6)
Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt”. (Liber Ieremiae 46, 12)
Quare deiectus est fortis tuus? Non stetit, quoniam Dominus subvertit eum. (Liber Ieremiae 46, 15)
Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; (Liber Ieremiae 46, 25)
Ad Moab. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Vae super Nabo, quoniam vastata est et confusa! Capta est Cariathaim, confusa est arx et tremuit. (Liber Ieremiae 48, 1)
Lugete super eum, omnes, qui estis in circuitu eius; et universi, qui scitis nomen eius, dicite: “Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?”. (Liber Ieremiae 48, 17)
Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes. (Liber Ieremiae 49, 5)
Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; (Liber Ieremiae 50, 18)
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)
Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam eorum, ut quietem det terrae et conturbet habitatores Babylonis. (Liber Ieremiae 50, 34)