pronađen 600 Rezultati za: Deum

  • Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. (Liber Exodus 22, 7)

  • In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 8)

  • Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est. (Liber Exodus 24, 10)

  • Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. (Liber Exodus 24, 11)

  • Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? (Liber Exodus 32, 11)

  • Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. (Liber Exodus 34, 14)

  • Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. (Liber Leviticus 11, 45)

  • Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)

  • Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 32)

  • et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus”. (Liber Leviticus 22, 33)

  • Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 25, 17)

  • Ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. (Liber Leviticus 25, 36)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina