pronađen 1501 Rezultati za: Dei
qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, (Epistula ad Romanos 1, 4)
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboeditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, (Epistula ad Romanos 1, 5)
omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo. (Epistula ad Romanos 1, 7)
semper in orationibus meis obsecrans, si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos. (Epistula ad Romanos 1, 10)
Non enim erubesco evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Iudaeo primum et Graeco. (Epistula ad Romanos 1, 16)
Iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem, sicut scriptum est: “Iustus autem ex fide vivet”. (Epistula ad Romanos 1, 17)
Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniustitia detinent, (Epistula ad Romanos 1, 18)
quia, quod noscibile est Dei, manifestum est in illis; Deus enim illis manifestavit. (Epistula ad Romanos 1, 19)
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium. (Epistula ad Romanos 1, 23)
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen. (Epistula ad Romanos 1, 25)
Qui cum iudicium Dei cognovissent, quoniam qui talia agunt, digni sunt morte, non solum ea faciunt, sed et consentiunt facientibus. (Epistula ad Romanos 1, 32)
Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. (Epistula ad Romanos 2, 2)