pronađen 1501 Rezultati za: Dei
Ait illis Iesus: “Non ideo erratis, quia non scitis Scripturas neque virtutem Dei? (Evangelium secundum Marcum 12, 24)
Et Iesus videns quod sapienter respondisset, dixit illi: “Non es longe a regno Dei”. Et nemo iam audebat eum interrogare. (Evangelium secundum Marcum 12, 34)
Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei”. (Evangelium secundum Marcum 14, 25)
Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans exspirasset, ait: “Vere homo hic Filius Dei erat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)
venit Ioseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum et petiit corpus Iesu. (Evangelium secundum Marcum 15, 43)
Et Dominus quidem Iesus, postquam locutus est eis, assumptus est in caelum et sedit a dextris Dei. (Evangelium secundum Marcum 16, 19)
Et respondens angelus dixit ei: “Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. (Evangelium secundum Lucam 1, 35)
per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, (Evangelium secundum Lucam 1, 78)
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum. (Evangelium secundum Lucam 2, 40)
sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariae filium in deserto. (Evangelium secundum Lucam 3, 2)
et videbit omnis caro salutare Dei”. (Evangelium secundum Lucam 3, 6)
qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei. (Evangelium secundum Lucam 3, 38)