Mosaico decorativo

pronađen 1501 Rezultati za: Dei

  • Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, nam accedere, ut audias, melius est quam cum stulti offerunt victimas: multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt se malum facere. (Liber Ecclesiastes 4, 17)

  • Et quidem omni homini, cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit, ut comedat ex eis et tollat partem suam et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei. (Liber Ecclesiastes 5, 18)

  • Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod ille curvum fecerit. (Liber Ecclesiastes 7, 13)

  • Os regis observa et propter iuramenta Dei (Liber Ecclesiastes 8, 2)

  • ecce intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum, quae fiunt sub sole; et quanto plus laboraverit homo ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire. (Liber Ecclesiastes 8, 17)

  • Omnia haec contuli in corde meo, ut curiose intellegerem quod iusti atque sapientes et opera eorum sunt in manu Dei. Utrum amor sit an odium, omnino nescit homo: coram illis omnia. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Inventusque est in ea vir pauper et sapiens et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. (Liber Ecclesiastes 9, 15)

  • Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium. (Liber Ecclesiastes 11, 5)

  • Promittit se scientiam Dei habere et filium Dei se nominat. (Liber Sapientiae 2, 13)

  • si enim est verus filius Dei, suscipiet illum et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt sanctitatis nec iudicaverunt honorem animarum immaculatarum. (Liber Sapientiae 2, 22)

  • Iustorum autem animae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis. (Liber Sapientiae 3, 1)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina