pronađen 1501 Rezultati za: Dei
Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, quae tulerat Nabuchodonosor de Ierusalem et posuerat ea in templo dei sui; (Liber Esdrae 1, 7)
Nonnulli autem de principibus familiarum, cum ingrederentur templum domini, quod est in Ierusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. (Liber Esdrae 2, 68)
Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei. (Liber Esdrae 3, 2)
A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat. (Liber Esdrae 3, 6)
Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini. (Liber Esdrae 3, 8)
Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae. (Liber Esdrae 3, 9)
Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos. (Liber Esdrae 5, 1)
Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos. (Liber Esdrae 5, 2)
Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur. (Liber Esdrae 5, 5)
Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum. (Liber Esdrae 5, 8)
Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: “Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat. (Liber Esdrae 5, 11)
Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur. (Liber Esdrae 5, 13)