pronađen 956 Rezultati za: David Scriptor Fetus
Egressusque est David obviam eis et ait: “Si pacifice venistis ad me, ut auxiliemini mihi, cor meum iungatur vobis; si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum et iudicet”. (Liber I Paralipomenon 12, 18)
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: “Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai! Pax, pax tibi et pax adiutoribus tuis; te enim adiuvat Deus tuus”. Suscepit ergo eos David et constituit principes turmae. (Liber I Paralipomenon 12, 19)
Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthim adversus Saul, ut pugnaret; et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum dicentes: “Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul”. (Liber I Paralipomenon 12, 20)
hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos; omnes enim erant viri fortissimi et facti sunt principes in exercitu. (Liber I Paralipomenon 12, 22)
Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei. (Liber I Paralipomenon 12, 23)
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 24)
Et ex dimidia parte tribus Manasse decem et octo milia; singuli per nomina sua destinati, ut venirent et constituerent regem David. (Liber I Paralipomenon 12, 32)
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David. (Liber I Paralipomenon 12, 39)
Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes; praeparaverunt enim eis fratres sui. (Liber I Paralipomenon 12, 40)
Iniit autem consilium David cum tribunis et centurionibus et universis principibus (Liber I Paralipomenon 13, 1)
Congregavit ergo David cunctum Israel a Sihor Aegypti usque ad introitum dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim. (Liber I Paralipomenon 13, 5)
Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
