Mosaico decorativo

pronađen 956 Rezultati za: David Scriptor Fetus

  • Consuluit autem David Dominum, qui respondit: “Non ascendas, sed gyra post tergum eorum et venies ad eos ex adverso arborum celthium (Liber II Samuelis 5, 23)

  • Fecit itaque David, sicut praeceperat ei Dominus; et percussit Philisthim de Gabaon usque dum venias Gazer. (Liber II Samuelis 5, 25)

  • Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam. (Liber II Samuelis 6, 2)

  • David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis. (Liber II Samuelis 6, 5)

  • Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in diem hanc. (Liber II Samuelis 6, 8)

  • Et extimuit David Dominum in die illa dicens: “Quomodo ingredietur ad me arca Domini?”. (Liber II Samuelis 6, 9)

  • Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei. (Liber II Samuelis 6, 10)

  • Nuntiatumque est regi David: “Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei”. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. (Liber II Samuelis 6, 12)

  • et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo. (Liber II Samuelis 6, 14)

  • Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae. (Liber II Samuelis 6, 15)

  • Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo. (Liber II Samuelis 6, 16)

  • Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica. (Liber II Samuelis 6, 17)


“Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus”. São Padre Pio de Pietrelcina