pronađen 5999 Rezultati za: Cum
Et cum accepisset librum, quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum. (Apocalypsis Ioannis 5, 8)
Et cantant novum canticum dicentes: “Dignus es accipere librum et aperire signacula eius, quoniam occisus es et redemisti Deo in sanguine tuo ex omni tribu et lingua et populo et natione; (Apocalypsis Ioannis 5, 9)
Et vidi, cum aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audi vi unum de quattuor animalibus dicens tamquam voce tonitrui: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 1)
Et vidi: et ecce equus albus; et, qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens et ut vinceret. (Apocalypsis Ioannis 6, 2)
Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 3)
Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal dicens: “Veni”. Et vidi: et ecce equus niger; et, qui sedebat super eum, habebat stateram in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 6, 5)
Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: “Veni”. (Apocalypsis Ioannis 6, 7)
Et cum aperuisset quintum sigillum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei et propter testimonium, quod habebant. (Apocalypsis Ioannis 6, 9)
Et datae sunt illis singulae stolae albae; et dictum est illis, ut requiescant tempus adhuc modicum, donec impleantur et conservi eorum et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi. (Apocalypsis Ioannis 6, 11)
Et vidi, cum aperuisset sigillum sextum, et terraemotus factus est magnus, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis, (Apocalypsis Ioannis 6, 12)
et stellae caeli ceciderunt in terram, sicut ficus mittit grossos suos, cum vento magno movetur, (Apocalypsis Ioannis 6, 13)
Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo quasi media hora. (Apocalypsis Ioannis 8, 1)