pronađen 55 Rezultati za: Cras

  • Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: “Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariae”; (Liber II Regum 7, 18)

  • Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. (Liber II Regum 10, 6)

  • Cras descendetis contra eos; ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis, qui est contra solitudinem Ieruel. (Liber II Paralipomenon 20, 16)

  • Non eritis vos, qui dimicabitis; sed tantummodo confidenter state et videbitis auxilium Domini super vos, o Iuda et Ierusalem. Nolite timere nec paveatis; cras egredimini contra eos, et Dominus erit vobiscum”. (Liber II Paralipomenon 20, 17)

  • Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet, ut det mihi, quod postulo, et meam impleat petitionem, veniat rex et Aman ad convivium, quod parabo eis, et cras faciam secundum verbum regis”. (Liber Esther 5, 8)

  • Et post haec ait: “Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me; apud quam etiam cras cum rege pransurus sum. (Liber Esther 5, 12)

  • Cui illa respondit: “Si regi placet, detur potestas Iudaeis, qui in Susan sunt, ut sicut hodie fecerunt, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulo suspendantur”. (Liber Esther 9, 13)

  • hodie extolletur et cras non invenietur, quia conversus est in pulverem suam, et cogitatio eius peribit. (Liber I Maccabaeorum 2, 63)

  • Ne dicas amico tuo: “Vade et revertere, cras dabo tibi”, cum statim possis dare. (Liber Proverbiorum 3, 28)

  • Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur. (Liber Ecclesiasticus 10, 12)

  • Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi. (Liber Ecclesiasticus 20, 16)

  • et ecce gaudium et laetitia, occidere boves et iugulare pecus, comedere carnes et bibere vinum: “Comedamus et bibamus, cras enim moriemur”. (Liber Isaiae 22, 13)


“Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação, perturbação e ansiedade. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina