pronađen 3356 Rezultati za: Cor
Infelix ego homo! Quis me liberabit de corpore mortis huius? (Epistula ad Romanos 7, 24)
Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, Spiritus vero vita propter iustitiam. (Epistula ad Romanos 8, 10)
Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra per inhabitantem Spiritum suum in vobis. (Epistula ad Romanos 8, 11)
Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem Spiritu opera corporis mortificatis, vivetis. (Epistula ad Romanos 8, 13)
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. (Epistula ad Romanos 8, 21)
non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. (Epistula ad Romanos 8, 23)
qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. (Epistula ad Romanos 8, 27)
quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo. (Epistula ad Romanos 9, 2)
Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”. (Epistula ad Romanos 9, 15)
et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, (Epistula ad Romanos 9, 23)
Fratres, voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum pro illis in salutem. (Epistula ad Romanos 10, 1)
Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit: “Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in caelum?”, id est Christum deducere; (Epistula ad Romanos 10, 6)