Mosaico decorativo

pronađen 3356 Rezultati za: Cor

  • Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem et maledicam benedictionibus vestris; et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor. (Prophetia Malachiae 2, 2)

  • et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae, nec erit sterilis vobis vinea in agro, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Malachiae 3, 11)

  • et dicitis: “Quid locuti sumus contra te?”. Dicitis: “Vanum est servire Deo; et, quod emolumentum, quia custodivimus praecepta eius et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum? (Prophetia Malachiae 3, 14)

  • Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo. Et attendit Dominus et audivit; et scriptus est liber memorabilium coram eo timentibus Dominum et cogitantibus nomen eius. (Prophetia Malachiae 3, 16)

  • et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum, ne veniam et percutiam terram anathemate”. (Prophetia Malachiae 3, 24)

  • Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 7)

  • Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)

  • Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 16)

  • Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, (Evangelium secundum Matthaeum 5, 23)

  • Ego autem dico vobis: Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 28)

  • Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 29)

  • Et si dextera manus tua scandalizat te, abscide eam et proice abs te; expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum abeat in gehennam. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 30)


"As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam". São Padre Pio de Pietrelcina