pronađen 807 Rezultati za: Contra
Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus; (Liber Iosue 9, 20)
reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)
Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam. (Liber Iosue 10, 29)
Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. (Liber Iosue 10, 36)
ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in Araba contra meridiem Chenereth, in Sephela quoque et in regionibus Dor iuxta mare, (Liber Iosue 11, 2)
conveneruntque omnes reges isti et castrametati sunt in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israel. (Liber Iosue 11, 5)
Multo tempore pugnavit Iosue contra reges istos. (Liber Iosue 11, 18)
Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Iosue 11, 20)
a fluvio Sihor, qui est ad orientem Aegypti, usque ad terminos Accaron contra aquilonem, terra Chananaea, quae in quinque principes Philisthim dividitur, Gazaeos et Azotios, Ascalonitas, Getthaeos et Accaronitas ac Hevaei (Liber Iosue 13, 3)
terminus: Iazer et omnes civitates Galaad dimidiaque pars terrae filiorum Ammon usque ad Aroer, quae est contra Rabba; (Liber Iosue 13, 25)
Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Iordanem contra Iericho ad orientalem plagam. (Liber Iosue 13, 32)
Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. (Liber Iosue 15, 1)