pronađen 18 Rezultati za: Confortare

  • Surge, tuum est decernere, nosque erimus tecum; confortare et fac”. (Liber Esdrae 10, 4)

  • Exhortati itaque Iudae sermonibus bonis valde, et qui poterant ad virtutem incitare et animos iuvenum confortare, statuerunt castra non tendere, sed fortiter inferri et cum omni virtute confligentes de negotiis iudicare, eo quod civitas et sancta et templum periclitarentur. (Liber II Maccabaeorum 15, 17)

  • Unusquisque proximo suo auxiliabitur et fratri suo dicet: “Confortare”. (Liber Isaiae 41, 6)

  • et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”. (Prophetia Danielis 10, 19)

  • Sed et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus, et confortare, Iesua fili Iosedec sacerdos magne, et confortare, omnis popule terrae, dicit Dominus exercituum; et facite, quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum. (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • Tu ergo, fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Iesu; (Epistula II ad Timotheum 2, 1)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina