pronađen 649 Rezultati za: Cataclysm Terrae
Etenim non pacifice loquebantur et contra mansuetos terrae dolos cogitabant. (Liber Psalmorum 35, 20)
Venite et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Auferet bella usque ad finem terrae, (Liber Psalmorum 46, 9)
Quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter. (Liber Psalmorum 47, 8)
Principes populorum congregati sunt cum populo Dei Abraham, quoniam Dei sunt scuta terrae: vehementer elevatus est. (Liber Psalmorum 47, 10)
Mons sanctus eius collis speciosus, exsultatio universae terrae. Mons Sion, extrema aquilonis, civitas regis magni. (Liber Psalmorum 48, 3)
Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae; iustitia plena est dextera tua. (Liber Psalmorum 48, 11)
Si esuriero non dicam tibi; meus est enim orbis terrae et plenitudo eius. (Liber Psalmorum 50, 12)
consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae. (Liber Psalmorum 59, 14)
A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum. In petram inaccessam mihi deduc me! (Liber Psalmorum 61, 3)
Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, (Liber Psalmorum 63, 10)
Mirabiliter in aequitate exaudies nos, Deus salutis nostrae, spes omnium finium terrae et maris longinqui. (Liber Psalmorum 65, 6)
Et timebunt, qui habitant terminos terrae, a signis tuis; exitus orientis et occidentis delectabis. (Liber Psalmorum 65, 9)