pronađen 37 Rezultati za: Cadent

  • Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici vestri in conspectu vestro gladio. (Liber Leviticus 26, 8)

  • Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium; cadent, nullo persequente. (Liber Leviticus 26, 36)

  • sagittae tuae acutae - populi sub te cadent - in corda inimicorum regis. (Liber Psalmorum 45, 6)

  • Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. (Liber Psalmorum 91, 7)

  • Cadent in retiacula sua peccatores simul, ego autem ultra pertranseam. (Liber Psalmorum 141, 10)

  • Viri tui gladio cadent, et fortes tui in proelio, (Liber Isaiae 3, 25)

  • Et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et irretientur et capientur. (Liber Isaiae 8, 15)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. “Quam ob rem cadent inter ruentes; tempore, quo visitavero eos, corruent”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 8, 12)

  • Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. (Liber Ieremiae 20, 11)

  • Idcirco via eorum erit quasi lubricum; in tenebras proicientur et cadent in eis; afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus. (Liber Ieremiae 23, 12)

  • Et assumam reliquias Iudae, qui posuerunt facies suas, ut ingrederentur terram Aegypti et peregrinarentur ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti: cadent in gladio et in fame et consumentur a minimo usque ad maximum, in gladio et in fame morientur; et erunt in exsecrationem et in stuporem et in maledictionem et in opprobrium. (Liber Ieremiae 44, 12)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina