pronađen 261 Rezultati za: Bonum
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum et proice abs te: bonum tibi est unoculum in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
Sciens autem Iesus ait illis: “Quid molesti estis mulieri? Opus enim bonum operata est in me; (Evangelium secundum Matthaeum 26, 10)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Et dicebat illi: “Sine prius saturari filios; non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere catellis”. (Evangelium secundum Marcum 7, 27)
Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 5)
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur. (Evangelium secundum Marcum 9, 42)
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. (Evangelium secundum Marcum 9, 43)
Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. (Evangelium secundum Marcum 9, 44)
Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, (Evangelium secundum Marcum 9, 46)
Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos”. (Evangelium secundum Marcum 9, 50)
Iesus autem dixit ei: “Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus. (Evangelium secundum Marcum 10, 18)
Iesus autem dixit: “Sinite eam; quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me. (Evangelium secundum Marcum 14, 6)