pronađen 87 Rezultati za: Apparuit
Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; (Liber Exodus 3, 16)
Respondens Moyses ait: “Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?"”. (Liber Exodus 4, 1)
Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. (Liber Exodus 9, 24)
Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in nube. (Liber Exodus 16, 10)
Cumque operuisset superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem pruinae super terram. (Liber Exodus 16, 14)
nubes quoque recessit, quae erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, (Liber Numeri 12, 10)
Cumque clamaret omnis congregatio et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tabernaculum conventus cunctis filiis Israel, (Liber Numeri 14, 10)
et coacervasset Core adversum eos omne concilium ad ostium tabernaculi conventus, apparuit cunctis gloria Dornini. (Liber Numeri 16, 19)
Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini. (Liber Numeri 17, 7)
Venitque Moyses et Aaron, relicta congregatione, ad introitum tabernaculi conventus corrueruntque proni in terram, et apparuit gloria Domini super eos. (Liber Numeri 20, 6)
Et ait: “Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth. (Liber Deuteronomii 33, 2)
frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos; (Liber Deuteronomii 33, 16)