pronađen 1056 Rezultati za: Ana
“Convertimini, filii, qui aversi estis a me, et sanabo aversiones vestras”. “Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster. (Liber Ieremiae 3, 22)
Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes “Pax, pax”, cum non sit pax. (Liber Ieremiae 8, 11)
quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manuum artificis in ascia, (Liber Ieremiae 10, 3)
Vana sunt et opus risu dignum; in tempore visitationis suae peribunt. (Liber Ieremiae 10, 15)
Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”. (Liber Ieremiae 11, 21)
et reliquiae non erunt eis; inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum”. (Liber Ieremiae 11, 23)
Et dabo eos in commotionem universis regnis terrae, propter Manassem filium Ezechiae regem Iudae, super omnibus, quae fecit in Ierusalem. (Liber Ieremiae 15, 4)
Dolosum est cor super omnia et insanabile; quis cognoscet illud? (Liber Ieremiae 17, 9)
Sana me, Domine, et sanabor; salvum me fac, et salvus ero, quoniam laus mea tu es. (Liber Ieremiae 17, 14)
Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Iudae, in anno quarto in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur propheta de Gabaon in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo dicens: (Liber Ieremiae 28, 1)
Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo Domini, (Liber Ieremiae 28, 5)
Et tulit Hananias propheta iugum de collo Ieremiae prophetae et confregit illud; (Liber Ieremiae 28, 10)