pronađen 233 Rezultati za: Aeternum
verbum autem Domini manet in aeternum. Hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos. (Epistula I Petri 1, 25)
sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)
Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)
fluctus feri maris despumantes suas confusiones; sidera errantia, quibus procella tenebrarum in aeternum servata est. (Epistula Iudae 1, 13)
Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)