pronađen 374 Rezultati za: Aeterna Pater
sed habitavimus in tabernaculis; et oboedientes fecimus iuxta omnia, quae praecepit nobis Ionadab pater noster. (Liber Ieremiae 35, 10)
et dices: Haec dicit Dominus Deus ad Ierusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Amorraeus et mater tua Hetthaea. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
Filia matris tuae es tu, quae sprevit virum suum et filios suos; et soror sororum tuarum es tu, quae spreverunt viros suos et filios suos. Mater vestra Hetthaea, et pater vester Amorraeus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)
Pater eius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua. (Prophetia Ezechielis 18, 18)
Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit, et impietas impii erit super eum. (Prophetia Ezechielis 18, 20)
Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te. (Prophetia Ezechielis 22, 7)
Balthasar ergo praecepit iam temulentus, ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater eius de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex et optimates eius uxoresque eius et concubinae. (Prophetia Danielis 5, 2)
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et intellegentia et sapientia quasi sapientia deorum inventae sunt in eo; nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum et haruspicum constituit eum; pater tuus, o rex, (Prophetia Danielis 5, 11)
Igitur introductus est Daniel coram rege; ad quem praefatus rex ait: “Tu es Daniel de filiis captivitatis Iudae, quem adduxit rex pater meus de Iuda? (Prophetia Danielis 5, 13)
et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguae ipsi servierunt: potestas eius potestas aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur. (Prophetia Danielis 7, 14)
qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum; (Prophetia Amos 2, 7)
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: “Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini”; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit. (Prophetia Zachariae 13, 3)