pronađen 687 Rezultati za: Aes
Columnas quoque aereas, quae erant in domo Domini, et bases et mare aereum, quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei et tulerunt omne aes eorum in Babylonem. (Liber Ieremiae 52, 17)
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)
HE. Factus est Dominus velut inimicus, deglutivit Israel, deglutivit omnia moenia eius, dissipavit munitiones eius et multiplicavit in filia Iudae maerorem et maestitiam. (Lamentationes 2, 5)
TETH. Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini. (Lamentationes 3, 26)
DALETH. Adhaesit lingua lactantis ad palatum eius in siti; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. (Lamentationes 4, 4)
HETH. Denigrata est super carbones facies eorum, et non sunt cogniti in plateis: adhaesit cutis eorum ossibus, aruit et facta est quasi lignum. (Lamentationes 4, 8)
Pellis nostra quasi clibanus exusta est propter aestum famis. (Lamentationes 5, 10)
Propterea maestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri, (Lamentationes 5, 17)
et adhaeserunt nobis mala et maledictio, quam constituit Dominus Moysi servo suo in die, qua eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hic dies. (Liber Baruch 1, 20)
Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
Hic est Deus noster, non aestimabitur alter adversus eum. (Liber Baruch 3, 36)
Similiter neque divitias neque aes poterunt dare. Si quis illis votum voverit nec reddiderit, non requirent. (Liber Baruch 6, 34)