pronađen 387 Rezultati za: Aere Altare Holocaustum Altare
Cecidit autem ignis Domini et voravit holocaustum et ligna et lapides, pulverem quoque et aquam, quae erat in aquaeductu lambens. (Liber I Regum 18, 38)
Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum. Et facta est indignatio magna super Israel; statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam. (Liber II Regum 3, 27)
Dixitque Naaman: “Ut vis. Sed, obsecro, concedatur mihi servo tuo tantum terrae quantum onus duorum burdonum; non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. (Liber II Regum 5, 17)
Factum est ergo cum completum esset holocaustum, praecepit Iehu cursoribus et ducibus suis: “Ingredimini et percutite eos; nullus evadat!”. Percusseruntque eos cursores et duces ore gladii et proiecerunt. Tunc ierunt usque in dabir templi Baal. (Liber II Regum 10, 25)
Et steterunt cursores singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera usque ad partem templi sinistram contra altare et aedem circum regem. (Liber II Regum 11, 11)
Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini; mittebantque in eo sacerdotes, qui custodiebant ostia, omnem pecuniam, quae deferebatur ad templum Domini. (Liber II Regum 12, 10)
Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius. (Liber II Regum 16, 10)
Exstruxitque Urias sacerdos altare; iuxta omnia, quae miserat rex Achaz de Damasco, ita fecit Urias sacerdos, donec veniret rex Achaz de Damasco. (Liber II Regum 16, 11)
Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare et accessit ad illud ascenditque (Liber II Regum 16, 12)
et adolevit holocausta sua et oblationes et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum suorum super altare. (Liber II Regum 16, 13)
Porro altare aeneum, quod erat coram Domino, transtulit de facie templi et de loco inter altare et templum Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem. (Liber II Regum 16, 14)
Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti dicens: “Super altare maius offer holocaustum matutinum et oblationem vespertinam et holocaustum regis et oblationem eius et holocaustum universi populi terrae et oblationem eorum et libamina eorum; et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem sacrificii super illud effundes. De altari vero aeneo erit mihi deliberandum”. (Liber II Regum 16, 15)