Mosaico decorativo

pronađen 10534 Rezultati za: Ad

  • Et dicit Festus: “Agrippa rex et omnes, qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis et hic, clamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)

  • De quo quid certum scribam domino, non habeo; propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te, rex Agrippa, ut, interrogatione facta, habeam quid scribam; (Actus Apostolorum 25, 26)

  • Agrippa vero ad Paulum ait: “Permittitur tibi loqui pro temetipso”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)

  • Et nunc propter spem eius, quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto iudicio subiectus, (Actus Apostolorum 26, 6)

  • Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere; (Actus Apostolorum 26, 9)

  • Sed exsurge et sta super pedes tuos; ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum et testem eorum, quae vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi, (Actus Apostolorum 26, 16)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • sed his, qui sunt Damasci primum et Hierosolymis, et in omnem regionem Iudaeae et gentibus annuntiabam, ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Sic autem eo rationem reddente, Festus magna voce dixit: “Insanis, Paule; multae te litterae ad insaniam convertunt!”. (Actus Apostolorum 26, 24)

  • Scit enim de his rex, ad quem et audenter loquor; latere enim eum nihil horum arbitror, neque enim in angulo hoc gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)

  • Agrippa autem ad Paulum: “In modico suades me Christianum fieri!”. (Actus Apostolorum 26, 28)

  • et cum secessissent, loquebantur ad invicem dicentes: “Nihil morte aut vinculis dignum quid facit homo iste”. (Actus Apostolorum 26, 31)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina