Mosaico decorativo

pronađen 10534 Rezultati za: Ad

  • Et erat manus Domini cum eis; multusque numerus credentium conversus est ad Dominum. (Actus Apostolorum 11, 21)

  • quod et fecerunt, mittentes ad presbyteros per manum Barnabae et Sauli. (Actus Apostolorum 11, 30)

  • Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. (Actus Apostolorum 12, 2)

  • quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)

  • Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo. (Actus Apostolorum 12, 5)

  • Dixit autem angelus ad eum: “Praecingere et calcea te sandalia tua!”. Et fecit sic. Et dicit illi: “Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me!”. (Actus Apostolorum 12, 8)

  • Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo. (Actus Apostolorum 12, 10)

  • Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)

  • Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes. (Actus Apostolorum 12, 12)

  • Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode; (Actus Apostolorum 12, 13)

  • At illi dixerunt ad eam: “Insanis!”. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: “Angelus eius est”. (Actus Apostolorum 12, 15)

  • Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis. (Actus Apostolorum 12, 20)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina