pronađen 10534 Rezultati za: Ad
Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum". (Liber Genesis 44, 21)
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, (Liber Genesis 44, 24)
Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. (Liber Genesis 44, 27)
Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos". (Liber Genesis 44, 29)
Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat (Liber Genesis 44, 30)
videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. (Liber Genesis 44, 31)
Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam”. (Liber Genesis 44, 34)
Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: “Egredimini, cuncti, foras!”. Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. (Liber Genesis 45, 1)
Et dixit Ioseph fratribus suis: “Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?”. Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. (Liber Genesis 45, 3)
Ad quos ille clementer: “Accedite, inquit, ad me”. Et cum accessissent prope: “Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. (Liber Genesis 45, 4)
Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. (Liber Genesis 45, 6)
Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. (Liber Genesis 45, 9)