pronađen 10534 Rezultati za: Ad
Cumque adesset dies quartus, dixerunt ad uxorem Samson: “Blandire viro tuo et suade ei, ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris, incendemus et te et domum patris tui. An idcirco nos vocastis ad nuptias, ut spoliaretis?”. (Liber Iudicum 14, 15)
et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum: “Quid dulcius melle, et quid leone fortius?”. Qui ait ad eos: “Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam”. (Liber Iudicum 14, 18)
Post aliquantum autem tem poris, cum dies triticeae mes sis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei haedum de capris. Cumque ad eam vellet intrare, prohibuit eum pater illius (Liber Iudicum 15, 1)
dicens: “Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo; sed habet sororem iuniorem, quae pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor”. (Liber Iudicum 15, 2)
Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas sumensque faces ligavit singulas in medio binarum caudarum; (Liber Iudicum 15, 4)
facibusque igne succensis, dimisit vulpes in segetes Philisthinorum. Et comportatae iam fruges et adhuc stantes in stipula concrematae sunt in tantum, ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret. (Liber Iudicum 15, 5)
Dixeruntque Philisthim: “Quis fecit hanc rem?”. Quibus dictum est: “Samson gener Thamnathaei, quia tulit uxorem eius et alteri tradidit, haec operatus est”. Ascenderuntque Philisthim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius. (Liber Iudicum 15, 6)
Percussitque eos ingenti plaga, suram ad femur. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam. (Liber Iudicum 15, 8)
Dixeruntque ad eos viri de tribu Iudae: “Cur ascendistis adversum nos?”. Qui responderunt: “Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei, quae in nos operatus est”. (Liber Iudicum 15, 10)
Descenderunt ergo tria milia virorum de Iuda ad specum petrae Etam dixeruntque ad Samson: “Nescis quod Philisthim imperent nobis? Quare hoc nobis facere voluisti?”. Quibus ille ait: “Sicut fecerunt mihi, feci eis”. (Liber Iudicum 15, 11)
“Ligare, inquiunt, te venimus et tradere in manus Philisthinorum”. “Iurate, respondit, mihi quod non me occidatis”. (Liber Iudicum 15, 12)
Dixerunt: “Non te occidemus, sed vinctum trademus”. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt de petra Etam. (Liber Iudicum 15, 13)